- FOLIUM
- FOLIUMex Graeco φύλλον, florum arborumqueve velut coma est: de quorum natura, differentiis, mirabilibus, vide Plin. l. 16. c. 20. 21. 22. 23. et 24. Hîc quaedam de multiplici usu, quem hominibus praestant. Primos certe homines consutis foliis ficus fecisse sibi praecinctoria, legimus Genes. c. 3. v. 6. et 7. et diximus supra, ubi de Ficu. Ex iisdem strata sibi fecêre antiquissimi mortalium, cuius rei exemplo Ulysses naufragus est, qui in littus Phaeacum eiectus ut corpori suo frigore et lassitudine tantum non confecto consuleret, cubile sibi ex foliis, quorum magnam ibi copiam offenderat, paravit,Ε᾿ν δ᾿ ἄρα μέςςῃ λέκτο, χύϚιν δ᾿ ἐπεχεύατο φύλλων..In medio autem cubuit, copiam vero superingessit foliorum.Apud Hom. Od. ε. Eadem postea culcitris infarta. Sic mulieres θεϚμοφοριάζουσαι, apud Athenienses, per omnes sacrorum dies, quibus a maritis secubabant, habebant stramenta iis herbis ac foliis farta, quae castitati conducere credebantur, uti diximus ubi de Cadurco. At excessus luxuriae fuit, quod lectum foliis rosae, quibus demptum esset album, replevisse Aelius Verus legitur, apud Spartian. Porro capiti inumbrando inserviêrunt, contra Solis ardorem, cum pileorum usus nondum esset, quo faciunt antiquissimae ex foliis coronae Silvani, Panis, Satyrorum, aliorumqueve: Et postmodum, cum necessitas desiit, retenta, in oblectamentum convivantium, praemium victorum etc. de qua re supra diximus ubi de Coronis, item ubi de Floribus, vide et de Nectendi suendique folia modo. Addam saltem, Foliacea corona nihil apud Graecos praestantius habitum, hincqueve sacros Agones φυλλιναίους et φυλλοφόρους, h. e. foliaceos dictos, ac τοῖς ἀργυρίταις, pecuniariis, fuisse contradistinctos, quod in his argenti vel vilis lucri causâ, in illis non nisi virtutis gloriaequeve gratia certaretur, quippe quorum brabeum non aliude esset, quam folia, materia non multae rei, et brevi emarcescens. Sed et in scena herbraum folia grandiora ob faciem obtenta prius, antequam faecibus ora Thespis perungeret: unde a nobis peronata, quia a Graecis προϚωπεῖον et προϚωπίς, I. C. Scalig. Poet. l. 1. c. 13. Imo inter Hylophagorum alimenta fuisse, apud Diod. invenias, l. 3. c. 3. Quo vero alter cum altero etiam absente sensa communicare aut memoriae ergo exarare posset, ex arboribus huic rei primum folia, dein demum libri sive interior corticis tunica, postremo et tabulae inserviêrunt. De foliis certe indicio sunt, quae de Sibylla tradit Virg. Aen. l. 6. fuêruntqueve illa praecipue palmarum et malvarum, uti testis est Isid. l. 6. c. 12. quorum illa saperiora quidem; sed calami magis patientia: haec molliora, sed quae vix mucronem eius sustinerent, adeoqueve glutine et aliis firmari opus habebant, Gerh. Ioh. Voss de Arte Gramm. l. 1. c. 36. Apud Athenienses quoqueve, post fraudem Xenotimi in fabis deprehensam, qui Senatu movebantur,foliis inscribi coepêre; uti in ὀςρἀκοις seu testulis eorum nomina signabat populus, quos vellet urbe excedere: unde ἐκφουλλοφορήϚεως, et ὀςρακισμοῦ appellationes notissimae. Quin et in aliis de rebus ferendis sententiis foliorum in eadem Rep. usus fuit, ut ex Polluce discimus l. 8. c. 5. quam in rem vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 1. Simile quid erat πεταλισμὸς Syracusanorum, qui folio oleagino nomen eius, qui ob potentiam suspectior esset, inscribentes, quinquennii exilio afficiebant, cuius nomen saepissime omnium in foliis legeretur, Diod. Sic. l. 10 Passimqueve hic mos in Graecia obtinuit, antequam Aegyptus ab Alexandro Mag. in potestatem esset redacta, a quo tempore charta frequentari coepit, manente interea foliorum nomine paginis librorum, sive illi e ligno, sive e papyro, sive ex membrana etc. constarent. In Sinis folia floris lacustris, Fula de Golfo Lusitanis dicti, quae amplissima sunt, Olitoribus, Scrutariisqueve loco papyracei involucri, ad merces infarciendas inservire, supra diximus in voce Floridus Lacus, vide quoqueve infra Lien. Utaliquid de lusibus Vett. adiciam, solebant illi folium olivae in hydriam conicere, quod Mercurium vocabant et in eius Dei honorem primum eximebant, vocabaturqueve illud Κλῆρος Ε῾ρμοῦ, Sors Mercurii. Suid. Etiam Graeci foliis papaveris, et anemones herbae (quae πλαταγώνια dicebantur) periclitati leguntur, numquid amasiis suis grati forent. Siquidem pollici imponentes ea ac indici mox collidebant: quae si percrepuissent (quod πλατάςςειν vocabant) aut ruborem concepissent, (unde ῥόδια dicta) amari se augurabantur; sin minus, ut frustrati ingemiscebant, uti discimus ex Theocrito, et latius ex Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 19. c. 4. Eosdem inscriptis folio his vocibus, ἡ δεῖνα καλὴ, N. formosa, amorem solitos fuisse testari, docet ex Erasmo Zuingerus Theatri Vitae Hum. Volum. III. l. 9. p. 993. de investitura per Folium nucis, vide infra etc. De Folio vero κατ᾿ ἐξοχην` sic dicto, item Folio Indico, vide supra in voce Foliatum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.